Charlie sum
Publié: 12 Janvier 2015, 11:18
CAROLIOLUS sum
blog latin a écrit:
Charlie sum
Maxime maereo quod VII Idus Ianuarias, cum diebus anni primis omnes familiaribus ac suis salutem et fortunata faustaque vota imprecantur, a duobus percussoribus duodecim homines, in his mulier una erat, barbarice interfecti sunt. Omnes, re cognita, stupuerunt. Facinus tam sceleratum aliqui ausi sunt.
In occisis Charb et Cabu et Wolinski et Honoré et Tignous optimi maximique depictores erant qui quoque Mercurii die in diurnario “Carolo Hebdomadali” “Charlie Hebdo” ridiculas imagines et symbolas in lucem edebant.
Perierunt quia omnia ridicula faciebant, omnia deridebant. Deridere autem vetus mos est apud nonnullos diurnarios et pictores Francogallos. Et reges Francorum scurras suas habebant. Sed hodie sunt qui arceant ne risus ac derisio valeant et non dubitent quin telis (kalachnikov) utantur ut derisus sileant.
Hoc Mercurii die duos interfectores tam armati quam milites in cellam directorialem diurnii irruperunt ac animo lento placidoque claros depictores et derisores necaverunt. Incredibile dictu! Hodie, in saeculo vicesimo primo aetatis nostrae, potest perire depingendi causa. Quales artifices perierunt!
Hi qui derisores necant, necant quia nullum ingenium habent, barbari et bruti plus quam ferae sunt. Ingenia clarorum depictorum et derisorum timent et invidiunt, propterea, cum nullius ingenii sunt, telis et sicis terrere temptant, at tela minusquam calami valent, quoniam illis bruti, his intelligentes utuntur.
Tam autem bruti sunt ut religione scelera sicut mulieres suas tegere velint, sed religionum tegumentum sicut telorum argumentum propria stultorum sunt.